

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 15: Versus 19
Fac me,etc. Ad Filii affectum, qui omnia quae Patris sunt sua esse non ambigit, aspirare non praesumit, sed mercenarii statum jam pro mercede serviturus desiderat, sed nec hunc etiam nisi paterna dignatione se promereri posse testatur.[AMBR.]Distat inter servum, mercenarium et filium. Servus, etc., usque ad quod post osculum patris generosissime dedignatur.